

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 13: Versus 6
Arborem fici.In origine humani generis Adam et Eva cum peccassent de foliis ficulneae succinctoria sibi fecerunt. Per folia ergo ficulneae intelliguntur peccata. Erant autem sub arbore fici, tanquam sub umbra mortis, de quibus dictum est:Qui sedebant sub umbra mortis lumen ortum est eis[Isa. 9.].